Galates 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Galates 5:2-11

2Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.

5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.

6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.

7Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?

8persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

9Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.

Lire Galates 5 en entier

Commentaires sur Galates 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project