Galates 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Galates 5:13-24

13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.

14Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.

16Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,

21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Lire Galates 5 en entier

Commentaires sur Galates 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project