Vulgate clémentine (latin)
Galates 4:9-20
9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
14non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
15Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
17Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
18Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
Commentaires sur Galates 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires