Vulgate clémentine (latin)
Galates 1:6-14
6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
9Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
10Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
Commentaires sur Galates 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires