Vulgate clémentine (latin)
Exode 5:6-18
6Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :
7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
8Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
9Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
10Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
11ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
12Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.
13Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.
14Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
16paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.
17Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
18Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Commentaires sur Exode 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires