Exode 40
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 40:2-17

2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :

4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,

5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

6et ante illud altare holocausti :

7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :

10altare holocausti et omnia vasa ejus,

11labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.

14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,

17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

Lire Exode 40 en entier

Commentaires sur Exode 40

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project