Vulgate clémentine (latin)
Exode 37:10-24
10Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
11Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
12ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
13Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
14contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
15Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
16Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :
18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
20In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :
21et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Commentaires sur Exode 37
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires