Vulgate clémentine (latin)
Exode 34:5-9
5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
6Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
7qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
9ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Commentaires sur Exode 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires