Vulgate clémentine (latin)
Exode 15:2-13
2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
3Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
5Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.
6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Commentaires sur Exode 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires