Vulgate clémentine (latin)
Éphésiens 4:1-10
1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Commentaires sur Éphésiens 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires