Ecclésiaste 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ecclésiaste 7:1-14

1Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?

2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

3Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

4Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

6Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;

7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

8Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

9Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

10Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

11Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

12Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

14Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

Lire Ecclésiaste 7 en entier

Commentaires sur Ecclésiaste 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project