Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 18:11-18
11nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.
12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
13Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
14Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
17Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.
18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
Commentaires sur Deutéronome 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires