Vulgate clémentine (latin)
Colossiens 3:3-16
3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Commentaires sur Colossiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires