Vulgate clémentine (latin)
Actes 7:9-18
9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et erat Deus cum eo,
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
11Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
12Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :
13et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
14Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
15Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
16Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
17Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
18quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
Commentaires sur Actes 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires