Actes 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 15:35-41

35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

36Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.

37Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.

38Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.

39Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.

40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.

41Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.

Lire Actes 15 en entier

Commentaires sur Actes 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project