2 Timothée 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Timothée 4:9-22

9Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :

10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

11Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.

12Tychicum autem misi Ephesum.

13Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

14Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :

15quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.

16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.

17Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.

18Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

19Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

20Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

21Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.

22Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Lire 2 Timothée 4 en entier

Commentaires sur 2 Timothée 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project