Vulgate clémentine (latin)
2 Timothée 2:14-18
14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
17et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
Commentaires sur 2 Timothée 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires