Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 3:1-19
1Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ : regnavitque duodecim annis.
2Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
3Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis.
4Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
5Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël.
6Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
7Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
8Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumææ.
9Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.
10Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
11Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israël : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
12Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
13Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?
14Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
16Hæc dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
17Hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
18Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
19Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
Commentaires sur 2 Rois 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires