Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 8:14-23
14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
15Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
Commentaires sur 2 Corinthiens 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires