Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 8:10-14
10Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :
11nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
Commentaires sur 2 Corinthiens 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires