2 Corinthiens 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 6:6-15

6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,

8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :

9quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :

10quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.

12Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :

13eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?

15quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?

Lire 2 Corinthiens 6 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project