Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 2:6-11
6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :
7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
Commentaires sur 2 Corinthiens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires