Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 18:28-34
28Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
29Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
30Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
31Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
32Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
33Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
34Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
Commentaires sur 2 Chroniques 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires