1 Timothée 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Timothée 6:11-16

11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

13Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :

16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.

Lire 1 Timothée 6 en entier

Commentaires sur 1 Timothée 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project