Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 5:16-21
16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
Commentaires sur 1 Timothée 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires