Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 1:3-11
3Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
4neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
6A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
7volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
8Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :
9sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
11quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
Commentaires sur 1 Timothée 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires