Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 25:2-17
2Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis : erantque ei oves tria millia, et mille capræ : et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
3Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail : eratque mulier illa prudentissima, et speciosa : porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus : erat autem de genere Caleb.
4Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5misit decem juvenes, et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
6Et dicetis : Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
7Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto : numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
8Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis : in die enim bona venimus : quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
9Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David : et siluerunt.
10Respondens autem Nabal pueris David, ait : Quis est David ? et quis est filius Isai ? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
11Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint ?
12Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat.
13Tunc ait David pueris suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo : et secuti sunt David quasi quadringenti viri : porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
14Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens : Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro : et aversatus est eos.
15Homines isti boni satis fuerunt nobis, et non molesti : nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto :
16pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
17Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
Commentaires sur 1 Samuel 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires