Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 2:3-9
3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.
4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
5Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit.
7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
Commentaires sur 1 Samuel 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires