1 Samuel 19
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 19:22

22abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha.

1 Samuel 19:22 dans d’autres versions

Contexte de 1 Samuel 19:22

20Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. 21Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha. 23Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. 24Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?

Lire 1 Samuel 19 en entier

1 Samuel 19:22 mot à mot

וַיֵּ֨לֶךְ גַּם־ה֜וּא הָרָמָ֗תָה וַיָּבֹא֙ עַד־בּ֤וֹר הַגָּדוֹל֙ אֲשֶׁ֣ר בַּשֶּׂ֔כוּ וַיִּשְׁאַ֣ל וַיֹּ֔אמֶר אֵיפֹ֥ה שְׁמוּאֵ֖ל וְדָוִ֑ד וַיֹּ֕אמֶר הִנֵּ֖ה בְּנָי֥וֹת בָּרָמָֽה׃Lire en interlinéaire

Mots relevés dans la LSG.

Commentaires sur 1 Samuel 19:22

Thèmes liés à 1 Samuel 19:22

Dans les dictionnaires

Commentaires sur 1 Samuel 19

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project