Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 19:1-7
1Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde :
2et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quæso, mane : et manebis clam, et absconderis.
3Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris : et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
4Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
5Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli : vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?
6Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit : Vivit Dominus, quia non occidetur.
7Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.
Commentaires sur 1 Samuel 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires