Vulgate clémentine (latin)
1 Jean 5:1-5
1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
2In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.
4Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
Commentaires sur 1 Jean 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires