1 Jean 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Jean 2:18-27

18Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.

19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.

21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.

23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.

25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.

26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.

27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.

Lire 1 Jean 2 en entier

Commentaires sur 1 Jean 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project