Vulgate clémentine (latin)
1 Jean 2:1-17
1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :
2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
12Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :
16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
17Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
Commentaires sur 1 Jean 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires