1 Corinthiens 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 9:17-27

17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :

21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

23Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.

24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.

25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.

26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :

27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

Lire 1 Corinthiens 9 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project