Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 7:2-16
2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
3Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
8Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
Commentaires sur 1 Corinthiens 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires