Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 13:1-8
1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
Commentaires sur 1 Corinthiens 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires