Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 10:25-33
25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26Domini est terra, et plenitudo ejus.
27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :
33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.
Commentaires sur 1 Corinthiens 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires