Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 1:9-18
9Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
10Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
11Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
13Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
14Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
Commentaires sur 1 Corinthiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires