Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 21:1-13
1Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
2Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
3Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ?
4Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem,
5deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
7Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
8Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
10Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
11Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : Elige, quod volueris :
12aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
13Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiæ premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
Commentaires sur 1 Chroniques 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires