Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 21:7
7Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
1 Chroniques 21:7 dans d’autres versions
Contexte de 1 Chroniques 21:7
5deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. 6Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël. 8Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. 9Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
Lire 1 Chroniques 21 en entier1 Chroniques 21:7 mot à mot
וַיֵּ֙רַע֙ בְּעֵינֵ֣י הָאֱלֹהִ֔ים עַל־הַדָּבָ֖ר הַזֶּ֑ה וַיַּ֖ךְ אֶת־יִשְׂרָאֵֽל׃ פLire en interlinéaire
Mots relevés dans la LSG.
Références croisées de 1 Chroniques 21:7
- 2 Samuel 11:27Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
- 1 Rois 15:5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
- 1 Chroniques 21:14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
- Josué 7:1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra filios Israël.
- Josué 22:16Hæc mandat omnis populus Domini : Quæ est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ?
- 2 Samuel 21:1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
- 2 Samuel 24:1Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam.
Commentaires sur 1 Chroniques 21:7
Thèmes liés à 1 Chroniques 21:7
Dans les dictionnaires
Commentaires sur 1 Chroniques 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires