Sophonie 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Sophonie 1:2-9

2Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :

3congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.

4Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;

5et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;

6et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.

7Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.

8Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;

9et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

Lire Sophonie 1 en entier

Commentaires sur Sophonie 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project