Romains 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 8:31-37

31Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?

32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?

33Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,

34quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

35Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?

36(Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.)

37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

Lire Romains 8 en entier

Commentaires sur Romains 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project