Vulgate clémentine (latin)
Romains 8:14-18
14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
Commentaires sur Romains 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires