Vulgate clémentine (latin)
Romains 8:12-17
12Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
Commentaires sur Romains 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires