Vulgate clémentine (latin)
Romains 6:19-22
19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.
22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.
Commentaires sur Romains 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires