Vulgate clémentine (latin)
Romains 6:11-16
11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
14Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
15Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
Commentaires sur Romains 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires