Vulgate clémentine (latin)
Romains 15:1-5
1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
2Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
3Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
5Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :
Commentaires sur Romains 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires