Vulgate clémentine (latin)
Romains 14:7-12
7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
8Sive enim vivimus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
11Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Commentaires sur Romains 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires