Vulgate clémentine (latin)
Apocalypse 19:11-16
11Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
12Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.
14Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
16Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
Commentaires sur Apocalypse 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires