Psaumes 91
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 91:2-13

2Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :

3ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

4in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

5Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

7Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :

9tu autem Altissimus in æternum, Domine.

10Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

12Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

Lire Psaumes 91 en entier

Commentaires sur Psaumes 91

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project